Latin
XXXVII
Descartes, De homine 87
Unproofread scanNot analysed yet
Ut facili negotio determinari queat ad sese inclinandum magis: minusve, modo huc, modo illuc: efficiatque ut inclinando disponat spiritus, qui ex illa egreFigura XXXVIII. diuntur, ut potiùs in has, quam illas cerebri partes profluant. Atqui duo comprimis hic occurrunt viribus animae, de quibus postea, non connumeratis) quae glandulam illam movere possunt, hîc neutiquam praetermittenda. Primum est differentia, quae occurrit inter particulas spirituum, qui ex ea egrediuntur. Si enim omnes spiritus aequalium essent virium, nullaque foret alia causa, quae eam huc, illucve inclinare posset: spiritus per omnes glandulae poros aequaliter diffluerent, &ipsa sese velut in aequilibrio prorsus immobilem in capitis centro contineret. Quemadmodum ostensum in figura 40. Verùm tamen, quemadmodum corpus aliquod filis quibusdam affixum, atque vi fumi ex camino egredientis in aëre sublatum, continuò fluctuaret, quatenus diversae fumi partes diversimodè in illud agerent: Sic etiam particulae illorum spirituum, qui glandulam istam allevant, sustinentque, fermè semper aliquantulum differentes, ipsam modo in hanc, modo in aliam partem inclinant. Quemadmodum videre licet in figura 41. Ubi non tantum illius centrum H paulo remotius est à centro cerebri, notato litera o: verum etiam arteriarum extremitates, quae eam sustinent, ita sunt incurvatae, ut ferè omnes spiritus, quos ipsi offerunt, tendant per superficiem a, b, c, ad tubulos 2. 4. 6, 8: aperiendo eâ ratione il. Figura