Latin
XXXIIII
Descartes, De homine 89
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIIII. Fig. XXXIIII. XXXVIII. &XLII. los illorum tubulorum poros, qui eò caeteris directius respiciunt. Praecipuus autem effectus, qui ex his oritur, in eo consistit; quod spiritus ita egredientes, peculiariùs nimirum ex certis quibusdam partibus superficiei glandis, quam ex aliis, efficaciam habeant interioris superficiei cerebri tubulos, in quos sese recipiunt, circumvertendi ad loca, quibus egrediuntur; nisi fortè omnes eò conversos reperiant: atque hac ratione efficiendi, ut membra, quibus illi tubuli sunt affixi, ad illa loca moveantur, ad quae se referunt partes superficiei H.