Latin
XXXIIII
Descartes, De homine 95
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si peculiaris cujusdam objecti figura distinctiùs, quam ulla alia, cerebri parti impressa sit, ad quam glandula accuratè propendeat, spiritus quoque eò tendentes impressionem non possunt non recipere: &hac ratione res praeteritae quandoque merè fortuitò in cogitationem redeunt, licet memoria à nulloobjecto, quod sensus feriat, admodùm excitetur. Si vero, quod saepè contingit, plures atque diversae figurae eidem cerebri parti ferè aequè perfectè impressae reperiantur, spiritus aliquid ex uniuscujusque impressione recipient, plus, minusve, quatenus eorum particulae diversimodè in eos incurrunt. Atque hoc modo Chimaerae, &hippogryphi in eorum componuntur imaginatione, qui vigilando somniant, hoc est, qui phantasiam suam, nullis objectis externis ab illis nugis avocant, nullave ratione gubernant, sed laxatis habenis illi per socordiam vagari permittunt. Effectus verò memoriae, cujus examen hîc majoris utilitatis est, in eo consistit, quod haec machina, nullâ licet animâ illi inexistente, nihilominus disponi naturaliter possit, ut verorum hominum, aut aliarum quoque rerum similium, quae praesentes illi adsunt, motus imitari possit.