Latin
XXXIIII
Descartes, De homine 96
Unproofread scanNot analysed yet
Altera causa, quae motus glandis H determinare potest, est actio objectorum in sensus incurrenFig. XXXIIII. XXXVIII. XXLII. iee tium. Minimè enim obscurum est, exempli gratia, dilatato introitu tuborum 2, 4. 6, 8. actione objecti A, B, C, spiritus, qui statim liberius &concitatius, quàm antea, per illam ad eos fluere incipiunt, glandulam illam paululum post sese attrahere: quae si aliunde non impediretur, redderetur inclinatior: atque mutando suorum pororum dispositionem, majorem spirituum copiam emitteret per a, b, c, ad 2. 4. 6, 8, quàm antea: quapropter idea, quae ab illis spiritibus formatur, tanto perfectior redditur.