Latin
xii
Descartes, De homine xii
Unproofread scanNot analysed yet
Nec non ferrea statua, quae per varios anfractus ad Regem Marocco accessit, flexisque genubus oblato libello supplici libertatem Authori suo imploravit, &eadem via reversa fuit, ut refert Nicolaus à VVassenaer, Hist. Tom. V. ad Annum 1623. Huc denique comprimis facit tantoperè decantata lignea Daedali Venus, quae infuso argento vivo, velut sanguine, progressa dicitur. Aliaque automata ambulantia, &velut loquentia, quorum meminerunt Lud. Coel. Rhodiginus Antique. Lect. Kircherus, aliique. Etenim quis dubitet, quin Omnipotens Bestiam, velut opus istiusmodi mechanicum creare possit, quod homo facilè concipere, &penè efficere queat? Nec est quod quis aegrè ferat bestias Automatibus comparari. Ipse Aristoteles praeivit. Etenim, automatum instrumenta nervorum, ossium &vertrebrarum naturam habere, &quemadmodum illa parvo moventur impulsu, &exigua factâ mutatione diversimodè impelluntur, ut navigia moto clavo, sic etiam animalia moveri statuit lib. de Animal. motione cap. VII. &lib. 11. de somno &vigilia: quinetiam impetu spiritus innati in corde consistentis, velut igneâ quadam vi animalium membra moveri asserit lib. V. de Juventute: &Problematum sectione XXXIII. 15. nec non cap. X. de Animal. motione. Quibus addesis lib. de spiritu.