Latin
xiii
Descartes, De homine xiii
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm quò dubium ipsium prorsus enodetur; Si bestiae cognitione praeditae forent, conscientia iis non esset deneganda: nulla enim cognitio sine conscientiâ concipi potest, uti verè docet Author Vol. II. Epist. VI. §. 4. &sanè negatâ conscientiâ, quaevis cognitio frustra foret. Deinde etiam iis concedenda esset cognitio rehexa, quâ distinguerent inter rem &rem. Quin etiam notiria universalium, quâ quodlibet alimentum suum, etiam illud, quod ante nunquam ullis sensibus exceperant, prosequerentur. Atque hunc &quemlibet ignem, aliumve naturae suae hostem, illum etiam, quem nunquam viderunt, sibi adversum &vitandum esse nossent. Praetereà finem cognoscerent &media, sive rationem utilitatis, uti nidorum fabrica, atque pullorum educatio comprobant. Denique vera ratiocinatio Belluis pleno jure competeret. Tribuunt enim illis sensum communem, Phantasiam &Aestimativam: atqui hâc ajunt bestias ex speciebus sensatis efficere non sensatas. Vt nimirùm visis, exempli gratiâ, cassibus, laqueo, aut sclopeto, fugiant &futura cognoscant. Quae sanè cognitio vel ratiocinatio erit, vel ratiocinio tantò excellentior, quantò esset simplicior, illisque magis ex ipsa naturâ, sine labore, aut propria industria adveniret: &idcircò minùs subesset erroribus: adeoque major Imaginis Divinae splendor in eadem elucesceret. Vt distinctio inter Cogitativam, quam hominibus, &Aestimativam quam Belluis convenire magno molimine conantur astruere, sit inane imbellium animarum Commentum: uti prolixè probat Gometius de Peretra, qui (ex sententiâ celeberrimi D. Ger.