Latin
xv
Descartes, De homine xv
Unproofread scanNot analysed yet
Et tamen nulla bestiarum vel astutissimarum unquam discere potuit, vel tria numerare: vel etiam voce nutuve loqui, sive conceptus suos exprimere: aut ad interrogata respondere, licet multis annis inter homines in eum finem cum curâ fuerit educata, &organis ad loquendum aut significandum abundè sit instructa. Vti psittacus, αὐθρωπόγλωττος propterea dictus, pica, corvus, aliaque bruta protestantur. Vnde Aristoteles perquàm accuratè statuit Hist. Animal. lib. IV. c. 9. &de Gen. Anim. lib. V. c. 7. Loquelam hominis proprium attributum esse. Canis autem, quod quidam objectant, caudâ non abblanditur utilitati suae studens, aut verè gratitudinem suam hero ostentans, quod citra rationem fieri non posset, sed movetur solummodò motibus, qui concatenatis cerebri nervorumque particulis, Spirituumque determinatis effluxibus, affectus illius comitantur. Quique adeò à solâ corporeâ sive organorum dispositione dependent, ut docet Author noster tum toto hoc libello, cum Vol. I. Epistolarum p.