Latin
xiv
Descartes, De homine xiv
Unproofread scanNot analysed yet
Ioh. Vossit, Lib. III. de Idololatria cap. 41.) in opere suo triginta à se annis elaborato, omnium primus publicè professus est, Bestias omni cognitione carere. Ex Adversariorum itaque sententiâ sequeretur, animantia Bruta esse vel ejusdem nobiscum generis, vel praestantioris naturae. Tantam autem affinitatam Nobis cum Bestiis non intercedere, neque etiam illas tantae dignitatis esse constabit, uti existimo, si probatum fuerit, Cognitionem, quâ aguntur bestiae, non illarum esse, sed ipsius Authoris Naturae, cujus sapientiam omnes creaturae celebrant: juxta decantatum illud, Opus naturae est opus intelligentiae. Secundùm hanc providentiam gravia deorsum, levia sursum feruntur: totumque hujus Mundi horologium tàm ordinatè circumagitur. Hâc Tulipa, licet omni propria cognitione destituta, folia sua matutino Soli explicat, quae, ne à nocturno frigore semini fiat injuria, vesperi colligit, atque constringit. Sed ut propositio nostra firmiter adstruatur: Industria longè major apparet in belluis, quam puerulis aut vesanis utcunque loquendi peritis, ut ipsa testatur experientia, atque ex Aristotele, Plinio, Solino, Aeliano, Aldrovando, Gesnero, Jonstono, aliisque innumeris manifestum est, quamvis ab his multa dicantur, quorum fides sit penes Authores.