Latin
Praefatio ad Lectorum
Descartes, Meditationes 0.1-2
Not analysed yet
1. Quaestiones de Deo &mente humanâ jam ante paucis attigi in Dissertatione de Methodo recte regendae rationis &veritatis in scientiis investigandae, gallice editâ anno 1637, non quidem ut ipsas ibi accurate tractarem, sed tantùm ut delibarem, &ex lectorum judiciis addiscerem quâ ratione postea essent tractandae. Tanti enim momenti mihi visae sunt, ut plus unâ vice de ipsis agendum esse judicarem; viamque sequor ad eas explicandas tam parum tritam, atque ab usu communi tam remotam, ut non utile putarim ipsam in gallico &passim ab omnibus legendo scripto fusiùs docere, ne debiliora etiam ingenia credere possent eam sibi esse ingrediendam.