Latin · ~8 min
Epistola
Descartes, Meditationes 0.6
Not analysed yet
6. Atque ideo, qualescunque meae rationes esse possint, quia tamen ad Philosophiam spectant, non spero me illarum ope magnum operae pretium esse facturum, nisi me patrocinio vestro adjuvetis. Sed cùm tanta inhaereat omnium mentibus de vestrâ Facultate opinio, tantaeque sit authoritatis SORBONAE nomen, ut non modo in rebus fidei nulli unquam Societati post sacra Concilia tantum creditum sit quàm vestrae, sed etiam in humanâ Philosophiâ nullibi major perspicacia &soliditas, nec ad ferenda judicia major integritas &sapientia esse existimetur; non dubito quin, si tantam hujus scripti curam suscipere dignemini, primo quidem, ut a vobis corrigatur: memor enim, non modo humanitatis, sed maxime etiam inscitiae meae, non affirmo nullos in eo esse errores; deinde, ut quae vel desunt, vel non satis absoluta sunt, vel majorem explicationem desiderant, addantur, perficiantur, illustrentur, aut a vobis ipsis, aut saltem a me, postquam a vobis ero admonitus; ac denique, ut postquam rationes in eo contentae, quibus Deum esse, mentemque a corpore aliam esse probatur, ad eam perspicuitatem erunt perductae, ad quam ipsas perduci posse confido, ita [6] nempe ut pro accuratissimis demonstrationibus habendae sint, hoc ipsum declarare &publice testari velitis: non dubito, inquam, quin, si hoc fiat, omnes errores, qui de his quaestionibus unquam fuerunt, brevi ex hominum mentibus deleantur. Veritas enim ipsa facile efficiet ut reliqui ingeniosi &docti vestro judicio subscribant; &authoritas, ut Athei, qui scioli magis quàm ingeniosi aut docti esse solent, contradicendi animum deponant, atque etiam ut forte rationes, quas ab omnibus ingenio praeditis pro demonstrationibus haberi scient, ipsi propugnent, ne non intelligere videantur. Ac denique caeteri omnes tot testimoniis facile credent, nemoque amplius erit in mundo, qui vel Dei existentiam, vel realem humanae animae a corpore distinctionem ausit in dubium revocare. Cujus rei quanta esset utilitas, vos ipsi, pro vestrâ singulari sapientiâ, omnium optime aestimare potestis; nec deceret me vobis, qui maximum Ecclesiae Catholicae columen semper fuistis, Dei &Religionis causam pluribus hîc commendare. Descartes Neo-Latin The Latin Library The Classics Page