Latin · ~7 min
Epistola
Descartes, Meditationes 0.2
Not analysed yet
2. Semper existimavi duas quaestiones, de Deo &de Animâ, praecipuas esse ex iis quae Philosophiae potius quàm Theologiae ope sunt demonstrandae: nam quamvis nobis fidelibus animam humanam cum corpore non interire, Deumque existere, fide credere sufficiat, certe infidelibus nulla religio, nec fere etiam ulla moralis virtus, videtur posse persuaderi, nisi prius illis ista duo ratione naturali probentur: cùmque saepe in hac vitâ majora vitiis quàm virtutibus praemia proponantur, pauci rectum utili praeferrent, si nec Deum timerent, nec aliam vitam expectarent. Et quamvis omnino verum sit, Dei existentiam credendam esse, quoniam in sacris scripturis docetur, &vice versâ credendas sacras scripturas, quoniam habentur a Deo; quia nempe, cùm fides sit donum Dei, ille idem qui dat gratiam ad reliqua credenda, potest etiam dare, ut ipsum existere credamus; non tamen hoc infidelibus proponi potest, quia circulum esse judicarent. Et quidem animadverti non modo vos omnes aliosque Theologos affirmare Dei existentiam naturali ratione posse probari, sed &ex sacrâ Scripturâ inferri, ejus cognitionem multis, quae de rebus creatis habentur, esse faciliorem, atque omnino esse tam facilem, ut qui illam non habent sint culpandi. Patet enim Sap. 13 ex his verbis: Nec his debet ignosci. Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo hujus dominum non facilius invenerunt? Et ad Rom. cap. I, dicitur illos esse inexcusabiles. Atque ibidem etiam per haec verba: Quod notum est Dei, manifestum est in illis, videmur admoneri ea omnia quae de Deo sciri possunt, rationibus non aliunde petitis quàm ab ipsâmet nostrâ mente posse ostendi. Quod idcirco quomodo fiat, &quâ viâ Deus facilius &certius quàm res saeculi cognoscatur, non putavi a me esse alienum inquirere.