Latin · ~2 min
Epistola
Descartes, Meditationes 0.3
Not analysed yet
3. Atque quantum ad animam, etsi multi ejus naturam [3] non facile investigari posse judicarint, &nonnulli etiam dicere ausi sint rationes humanas persuadere illam simul cum corpore interire, solâque fide contrarium teneri, quia tamen hos condemnat Concilium Lateranense sub Leone 10 habitum, sessione 8, &expresse mandat Christianis Philosophis ut eorum argumenta dissolvant, &veritatem pro viribus probent, hoc etiam aggredi non dubitavi.