Latin · ~2 min
Praefatio ad Lectorum
Descartes, Meditationes 0.4-2
Not analysed yet
4. Alterum est, ex eo quod ideam rei me perfectioris in me habeam, non sequi ipsam ideam esse me perfectiorem, &multo minùs illud quod per istam ideam repraesentatur existere. Sed respondeo hîc subesse aequivocationem in voce ideae: sumi enim potest vel materialiter, pro operatione intellectûs, quo sensu me perfectior dici nequit, vel objective, pro re per istam operationem repraesentatâ, quae res, etsi non supponatur extra intellectum existere, potest tamen me esse perfectior ratione suae essentiae. Quomodo verò, ex hoc solo quod rei me perfectioris idea in me sit, sequatur illam rem revera existere, fuse in sequentibus exponetur.