Latin
Praefatio ad Lectorum
Descartes, Meditationes 0.5-2
Not analysed yet
5. Vidi quidem praeterea duo quaedam scripta satis longa, sed quibus non tam meae his de rebus rationes quàm conclusiones argumentis ex Atheorum locis [9] communibus mutuatis impugnabantur. Et quoniam istiusmodi argumenta nullam vim habere possunt apud eos, qui rationes meas intelligent, adeoque praepostera &imbecillia sunt multorum judicia, ut magis a primum acceptis opinionibus, quantumvis falsis &a ratione alienis, persuadeantur, quàm a verâ &firmâ, sed posterius auditâ, ipsarum refutatione, nolo hîc ad illa respondere, ne mihi sint prius referenda. Tantùmque generaliter dicam ea omnia, quae vulgo jactantur ab Atheis ad existentiam Dei impugnandam, semper ex eo pendere, quod vel humani affectus Deo affingantur, vel mentibus nostris tanta vis &sapientia arrogetur, ut quidnam Deus facere possit ac debeat, determinare &comprehendere conemur; adeo ut, modò tantùm memores simus mentes nostras considerandas esse ut finitas, Deum autem ut incomprehensibilem &infinitum, nullam ista difficultatem sint nobis paritura.