Latin
Praefatio ad Lectorum
Descartes, Meditationes 0.6-2
Not analysed yet
6. Jam verò, postquam hominum judicia semel utcunque sum expertus, iterum hîc aggredior easdem de Deo &mente humanâ quaestiones, simulque totius primae Philosophiae initia tractare; sed ita ut nullum vulgi plausum, nullamque Lectorum frequentiam expectem: quin etiam nullis author sum ut haec legant, nisi tantùm iis qui seriò mecum meditari, mentemque a sensibus, simulque ab omnibus praejudiciis, abducere poterunt ac volent, quales non nisi admodum paucos reperiri satis scio. Quantum autem ad illos, qui, rationum mearum seriem &nexum comprehendere non curantes, in singulas tantùm clausulas, ut [10] multis in more est, argutari studebunt, non magnum ex hujus scripti lectione fructum sunt percepturi; &quamvis forte in multis cavillandi occasionem inveniant, non facile tamen aliquid quod urgeat aut responsione dignum sit objicient.