Latin · ~2 min
Meditatio II
Descartes, Meditationes 4.l16
Not analysed yet
16. Atque ecce tandem sponte sum reversus eò quò [34] volebam; nam cùm mihi nunc notum sit ipsamet corpora, non proprie a sensibus, vel ab imaginandi facultate, sed a solo intellectu percipi, nec ex eo percipi quòd tangantur aut videantur, sed tantùm ex eo quod intelligantur aperte cognosco nihil facilius aut evidentius meâ mente posse a me percipi. Sed quia tam cito deponi veteris opinionis consuetudo non potest, placet hîc consistere, ut altius haec nova cognitio memoriae meae diuturnitate meditationis infigatur. Descartes Neo-Latin The Latin Library The Classics Page