Latin · ~3 min
Meditatio III
Descartes, Meditationes 5.1
Not analysed yet
1. Claudam nunc oculos, aures obturabo, avocabo omnes sensus, imagines etiam rerum corporalium omnes vel ex cogitatione meâ delebo, vel certe, quia hoc fieri vix potest, illas ut inanes &falsas nihili pendam, meque solum alloquendo &penitius inspiciendo, meipsum paulatim mihi magis notum &familiarem reddere conabor. Ego sum res cogitans, id est dubitans, affirmans, negans, pauca intelligens, multa ignorans, volens, nolens, imaginans etiam &sentiens; ut enim ante animadverti, quamvis illa quae sentio vel imaginor extra me fortasse nihil sint, illos tamen cogitandi modos, quos sensus &imaginationes [35] appello, quatenus cogitandi quidam modi tantùm sunt, in me esse sum certus.