Latin · ~3 min
Meditatio III
Descartes, Meditationes 5.l16
Not analysed yet
16. Atque haec omnia, quò diutius &curiosius examino, tantò clarius &distinctius vera esse cognosco. Sed quid tandem ex his concludam? Nempe si realitas objectiva alicujus ex meis ideis sit tanta ut certus sim eandem nec formaliter nec eminenter in me esse, nec promde me ipsum elus ideae causam esse posse, hinc necessario sequi, non me solum esse in mundo, sed aliquam aliam rem, quae istius ideae est causa, etiam existere. Si verò nulla talis in me idea reperiatur, nullum plane habebo argumentum quod me de alicujus rei a me diversae existentiâ certum reddat; omnia enim diligentissime circumspexi, &nullum aliud potui hactenus reperire.