Latin · ~2 min
5.l17 to 5.l18
Descartes, Meditationes 5.l17-l18
Not analysed yet
17. Ex his autem meis ideis, practer illam quae me ipsum mihi exhibet, de quâ hîc nulla difficultas esse [43] potest, alia est quae Deum, aliae quae res corporeas &inanimes, aliae quae Angelos, aliae quae animalia, ac denique aliae quae alios homines meî similes repraesentant. 18. Et quantum ad ideas quae alios homines, vel animalia, vel Angelos exhibent, facile intelligo illas ex iis quas habeo meî ipsius &rerum corporalium &Dei posse componi, quamvis nulli praeter me homines, nec animalia, nec Angeli, in mundo essent.