Latin · ~5 min
Meditatio V
Descartes, Meditationes 7.l14
Not analysed yet
14. Etsi enim ejus sim naturae ut, quamdiu aliquid valde clare &distincte percipio, non possim non credere verum esse, quia tamen ejus etiam sum naturae ut non possim obtutum mentis in eandem rem semper defigere ad illam clare percipiendam, recurratque saepe memoria judicii ante facti, cùm non amplius attendo ad rationes propter quas tale quid judicavi, rationes aliae afferri possunt quae me, si Deum ignorarem, facile ab opinione dejicerent, atque ita de nullâ unquam re veram &certam scientiam, sed vagas tantùm &mutabiles opiniones, haberem. Sic, exempli causâ, cùm naturam trianguli considero, evidentissime quidem mihi, utpote Geometriae principiis imbuto, apparet ejus tres angulos aequales esse duobus rectis, nec possum non credere id verum esse, quamdiu ad [70] ejus demonstrationem attendo; sed statim atque mentis aciem ab illâ deflexi, quantumvis adhuc recorder me illam clarissime perspexisse, facile tamen potest accidere ut dubitem an sit vera, si quidem Deum ignorem. Possum enim mihi persuadere me talem a naturâ factum esse, ut interdum in iis fallar quae me puto quàm evidentissime percipere, cùm praesertim meminerim me saepe multa pro veris &certis habuisse, quae postmodum, aliis rationibus adductus, falsa esse judicavi.