Latin · ~5 min
Meditatio V
Descartes, Meditationes 7.l15
Not analysed yet
15. Postquam verò percepi Deum esse, quia simul etiam intellexi caetera omnia ab eo pendere, illumque non esse fallacem; atque inde collegi illa omnia, quae clare &distincte percipio, necessariò esse vera; etiamsi non attendam amplius ad rationes propter quas istud verum esse judicavi, modo tantùm recorder me clare &distincte perspexisse, nulla ratio contraria afferri potest, quae me ad dubitandum impellat, sed veram &certam de hoc habeo scientiam. Neque de hoc tantùm, sed &de reliquis omnibus quae memini me aliquando demonstrasse, ut de Geometricis &similibus. Quid enim nunc mihi opponetur? Mene talem factum esse ut saepe fallar? At jam scio me in iis, quae perspicue intelligo, falli non posse. Mene multa aliàs pro veris &certis habuisse, quae postea falsa esse deprehendi? Atqui nulla ex iis clare &distincte perceperam, sed hujus regulae veritatis ignarus ob alias causas forte credideram, quas postea minus firmas esse detexi. Quid ergo dicetur? Anne (ut nuper mihi objiciebam) me forte somniare, sive illa omnia, quae jam cogito, non magis vera esse quàm ea quae dormienti occurrunt? Imò etiam hoc nihil mutat; nam certe, [71] quamvis somniarem, si quid intellectui meo sit evidens, illud omnino est verum.