Latin · ~2 min
Meditatio V
Descartes, Meditationes 7.l16
Not analysed yet
16. Atque ita plane video omnis scientiae certitudinem &veritatem ab unâ veri Dei cognitione pendere, adeo ut, priusquam illum nossem, nihil de ullâ aliâ re perfecte scire potuerim. Jam verò innumera, tum de ipso Deo aliisque rebus intellectualibus, tum etiam de omni illâ naturâ corporeâ, quae est purae Matheseos objectum, mihi plane nota &certa esse possunt. Descartes Neo-Latin The Latin Library The Classics Page