Latin · ~1 min
Meditatio VI
Descartes, Meditationes 8.l5
Not analysed yet
5. Et primo quidem apud me hîc repetam quaenam illa sint quae antehac, ut sensu percepta, vera esse putavi, &quas ob causas id putavi; deinde etiam causas expendam propter quas eadem postea in dubium revocavi; ac denique considerabo quid mihi nunc de iisdem sit credendum.