Latin
Meditatio VI
Descartes, Meditationes 8.l6.1
Not analysed yet
6. Primo itaque sensi me habere caput, manus, pedes, &membra caetera ex quibus constat illud corpus, quod tanquam meî partem, vel forte etiam tanquam me totum spectabam; sensique hoc corpus inter alia multa corpora versari, a quibus variis commodis vel incommodis affici potest, &commoda ista sensu quodam voluptatis, &incommoda sensu doloris metiebar. Atque, praeter dolorem &voluptatem, sentiebam etiam in me famem, sitim, aliosque ejusmodi appetitus; itemque corporeas quasdam propensiones ad hilaritatem, ad tristitiam, ad iram, similesque alios affectus; foris verò, praeter corporum extensionem, &figuras, &[75] motus, sentiebam etiam in illis duritiem, &calorem, aliasque tactiles qualitates; ac praeterea lumen, &colores, &odores, &sapores, &sonos, ex quorum varietate caelum, terram, maria, &reliqua corpora ab invicem distinguebam. Nec sane absque ratione, ob ideas istarum omnium qualitatum quae cogitationi meae se offerebant, &quas solas proprie &immediate sentiebam, putabam me sentire res quasdam a meâ cogitatione plane diversas, nempe corpora a quibus ideae istae procederent; experiebar enim illas absque ullo meo consensu mihi advenire, adeo ut neque possem objectum ullum sentire, quamvis vellem, nisi illud sensûs organo esset praesens, nec possem non sentire cùm erat praesens. Cùmque ideae sensu perceptae essent multo magis vividae &expressae, &suo etiam modo magis distinctae, quàm ullae ex iis quas ipse prudens &sciens meditando effingebam, vel memoriae meae impressas advertebam, fieri non posse videbatur ut a meipso procederent; ideoque supererat ut ab aliis quibusdam rebus advenirent. Quarum rerum cùm nullam aliunde notitiam haberem quàm ex istis ipsis ideis, non poterat aliud mihi venire in mentem quàm illas iis similes esse. Atque etiam quia recordabar me prius usum fuisse sensibus quàm ratione, videbamque ideas quas ipse effingebam non tam expressas esse, quàm illae erant quas sensu percipiebam, &plerumque ex earum partibus componi, facile mihi persuadebam nullam plane me habere in intellectu, quam non prius habuissem in sensu. Non etiam sine ratione corpus illud, quod speciali quodam jure meum ap[76]pellabam, magis ad me pertinere quàm alia ulla arbitrabar: neque enim ab illo poteram unquam sejungi, ut a reliquis; omnes appetitus &affectus in illo &pro illo sentiebam; ac denique dolorem &titillationem voluptatis in ejus partibus, non autem in aliis extra illud positis, advertebam. Cur verò ex isto nescio quo doloris sensu quaedam animi tristitia, &ex sensu titillationis laetitia quaedam consequatur, curve illa nescio quae vellicatio ventriculi, quam famem voco, me de cibo sumendo admoneat, gutturis verò ariditas de potu, &ita de caeteris, non aliam sane habebam rationem, nisi quia ita doctus sum a naturâ; neque enim ulla plane est affinitas (saltem quam ego intelligam) inter istam vellicationem &cibi sumendi voluntatem, sive inter sensum rei dolorem inferentis, &cogitationem tristitiae ab isto sensu exortae. Sed &reliqua omnia, quae de sensuum objectis judicabam, videbar a naturâ didicisse: priùs enim illa ita se habere mihi persuaseram, quàm rationes ullas quibus hoc ipsum probaretur expendissem.