Latin
10.5 to 10.8
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 10.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
tum enim materia rationum materialium, tum anima formarum est locus. sed primarum altera, altera secundarum. &illa quidem earum, quae praecipuè sunt: haec verò earum, quae ab illis oriuntur necnon illa quidem earum, quę secundum essentiam, hęc verò earum, quae secundum excogitationem factae sunt. Quonam pacto igitur anima, quae mentis, intelligentisque essentiae primò est particeps, &hinc cognitione, totaque vita repletur, obscuriores recipit formas ijs, quae ab vltima eorum, quae sunt, &quò ad Esse omnium imperfectissima recipiuntur sede? Verum enimuero huic quidem occurrere opinioni, quę sę pe à plerisque exagitata, ac conuicta fuit, superuacaneum fuerit. Quòd si neque per abstractionem materialium Mathematicę formae sunt, no que per collectionem eorum, quae in singulis sunt communium, neque prorsus posterius genitę, &à sensilibus: necesse est vtique animam aut à se, aut à mente, aut &à se &à mente ipsas accipere. At si quidem à se duntaxat, quo nam modo hae intellectilium erunt formarum imagines? quomodo inter impartibilem, partibilemque naturam fuerint medię, nullam à primis quò ad Esse perfectionem sortitę? quo modo demum ea, quae in mente sunt, primaria omnium sunt rerum exempla? Si verò ab illa tantùm, quo pacto vis illa exercendi sui, ac mouendi sui, quae in anima est permanere poterit? siquidem quae in ipsa sunt rationes iuxta eorum, quae ab alio mouentur substantiam aliunde in ipsam fluxere? praeterea in quonam anima ab ipsa differet materia, quae potentia solùm est omnia, nullamque prorsus formarum materialium gignit? Reliquum est igitur animam &à se, &a mente hasce producere, ipsamque formarum plenitudinem esse quae ab intelligentibus quidem exemplis oriuntur, ex sese autem ac Esse transitum sortiuntur. Non est igitur tabella, rationibusque va cua ipsa anima, imò semper scripta, seseque suapte natura describens, cùm à mente quoque describatur. nam anima etiam ipsa, mens est iuxta mentem ipsa priorem seipsam conuoluens, imagoque illius, &adumbratio extrinsecus facta.