Latin
10.9 to 10.10
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 10.9-2-10
Unproofread scanNot analysed yet
Si igitur illa cuncta intelligendo cognoscit, anima quoque cuncta animando, &si illa per exempla, &ani ma per imagines: &si illa contrahendo, anima distinguendo. Quoc nimirum Plato quoque sciens, animam ex omnibus Mathematicis constituit formis, eamque diuidit per numeros, &connectit propor tionibus, harmonicisque rationibus, &primaria Figurarum princi pia in ipsa defigit, Rectum inquam, &Circulare, &Circulos in ipsa existentes ciet intelligenter. Cunctę igitur res Mathematicę primum in ipsa sunt anima, &ante Numeros, Numeri, qui per se mouentur: &ante apparentes Figuras, Figurę. animales: &ante ea, quę concinnata sunt, harmonicę Rationes: &ante corpora, quę circulariter mouentur, inuisibiles Circuli producti sunt. horumque omnium vbertas ipsa est anima, &iste ornatus alius est, qui se ipsum producit, &à proprio producitur principio, &vita seipsum explet, ab opificeque sine corpore, ac sine dimensione expletur. &quando suas promit rationes, trimebris ex iis, quę dicta sut. Primum mebrum Scundum. Tertium. primi me bri confuratio