Latin
SECVNDA PARS
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 126-2
Unproofread scanNot analysed yet
cùm enim Signum, rectamque Lineam suscepisset, per Signum, rectę Lineę Parallelam ducit. Oportet autem nos praeassumere quòd necessarium est vt Signum extra rectam Lineam omnino iaceat. non enim quoniam per datum Signum dictum est, in ipsa quoque recta Linea ipsum dabimus. nulla siquidem alia praeter datam rectam Lineam erit illa, quae per ipsum ducitur Parallela. Cùm igitur Signum, rectamque Lineam partitus sit, indicauit quòd Signum extra rectam Lineam accipiendum est, quippe quod in Perpendiculari per additionem etiam manifestum fecit dicens, super datam rectam Lineam infinitam à dato Signo, quod in ea non est, Perpendicularem deducere. Vnum igitur hoc quidem ambobus his Problematibus est commune: alterum verò quòd ab eodum Signo duae Perpendiculares non deducuntur ad eandem rectam Lineam, &per idem Signum duae Parallelae eidem rectae Lineae non ducuntur. Quocirca Elementorum quoque institutor hoc modo singulariter dixit rectam ducere Lineam, illic quidem Perpendicularem, hîc verò Parallelam. Verùm illud quidem ostensum fuit, hoc verò ex antè demonstrato manifestum est. Si enim per idem Signum eidem rectae Lineae, duae Parallelae ductae fuerint, ad inuicem quoque Parallelę erunt, in dato Signo coincidentes, quod fieri minimè potest. Opus est autem differentias quoque harum duarum Propositionum obseruare, à dato Signo, &per datum Signum. nam quandoque quidem Signum rectae, quae ducitur Lineae principium est, &propterea ab ipso fit deductio: quandoque verò in ipsa est, quae ducitur recta Linea, &proinde per ipsum ductio fit. non enim eò quòd secet recta Linea datum Signum, particulat per dicta fuit, sed eò quòd cum ipso coincidit, terminatque suum respectu illius rectae Lineae interuallum per Signi, rectęque Lineę distantiam. quantum enim datum Signum à data recta Linea distat, tantum etiam Parallela inter seipsam, &illam interuallum habet.