Latin
SECVNDA PARS
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 127-3
Unproofread scanNot analysed yet
di a reae suerete eas te ques ce, ete ieanitusi Angulus duobus internis, &ex opposito iacentibus est aequalis. &Trianguli tres interni Anguli duobus sunt Rectis aequales QVantum deficiebat in sextodecimo, &septimodecimo Theoremate, tantum in hoc addit. non solùm enim quòd Trianguli externus Angulus vtroque interno, &ex opposito iacenti maior est per hoc Theorema addiscimus, verùm &quantò maior. ambobus siquidem aequasis cùm sit, maior quàm alteruter reliquo est. nec quòd Trianguli duo quilibet Anguli duobus Rectis minores sunt ex his cognoscimus, sed quantò etiam minores. reliquo enim trium. Illa igitur quodammodo magis indefinita fuere Theoremata: hoc verò Scientiae terminum vtrisque attulit. nec propterea superuacua illa esse diceremus. maximam nanque nobis multis in Demonstrationibus attulerunt vtilitatem, è quibus hoc quoque ostendemus. &necessarium est cognitionem nostram ab imperfecto ad perfectum procedentem, ab indeterminatis apprehensionibus ad determinatas, certasque orationes transire. Veruntamen Elementorum quidem institutor extrà Parallelam ducendo, vtrunque eorum, quae quaeruntur ostendit. fieri autem potest vt qui etiam non extrà eam ducit eadem ostendat, ordinem tantùm eorum, quę ostenduntur immutando. nam ille quidem hoc prius ostendit, externum Angulum internis, &ex opposito iacentibus ęqualem esse, ex hocque reliquum probauit. nos verò è contratio faciemus. Sit igitur a b e Triangulum, &producatur Latus be vsque ad e Signum, &sumatur Signum in ipsa bc, quod sit f, &connectatur a f, &per Signum f Parallela ducatur ipsi ab, ipsa fd. Quoniam itaque fd, ipsi a b Parallela est, in ipsasque incidit recta Linca af, &recta Linea be, Anguli Alterni ęqua les sunt, necnon externus interno.