Latin
132
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 132
Unproofread scanNot analysed yet
Centro enim a, Interuallo autem a fCirculum designabis abscindentem ab ipsa ab, ipsi a f, hoc est ipsi cdęqualem. Si autem se inuicem intersecarent quemadmodum ed, a b, Centro b, Interuallo verò ba, Circulus describatur a f, &protracta be, producatur vsque ad Signum f. Quoniam itaque duae rectae Lineae inae quales sunt bf, ed. &cd iuxta sui ipsius Extremum ipsam bf secat, pos sibile est ab ipsa ed, ipsi bf aequalem facere. vtrunque enim ostensum est. Fieri igitur potest, vt ipsi quoque a b ab ipsa cd, aequalis abscindatur. nam ab, &bf sibi inuicem aequales sunt. Nos itaque cùm ex diuisione Casus accepissemus, ipsorum varietatem ostendere conati sumus. Admirabilis autem est Elementorum institutoris Demonstratio, omnibus illa iam dictis Constructionibus congruens. &possibile est in omni positione ad Extremum maioris aequalem minori ponere, &eodem Extre mo Centro vtentem, &posita Interuallo Circulum describere, qui à maiori, minori aequalem abscindet, siue se inuicem intersecent, siue altera alteram, siue quodam alio positionis modo se se habeant. aieete e e e eati. rint, Babuerius vero &Angulum Angulo aqualem ab aequalibus Lateri bus comprebensum: &nasim Basi aequale habebunt, &Triangulum Tria gddo ęquum erit, ac reliqui Anguli reliquis Augulis erut ęquales, sub quibus ae qualia Latera subtendum. HOc primum Theorema in Elementorum institutione assumpsimus, quae autem hoc praecesserunt, omnia Problemata erant. Primum quidem Triangulorum ortum tractans: Secundum verò, ac Tertium aequalem aliam alij rectam Lineam comparare proponentia. horumque illud quidem à non Aequali aequalem producebat, hoc verò ab Inęquali per ablationem Aequale reperiebat.