Latin
133
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 133
Unproofread scanNot analysed yet
Quum itaque aequalitas quidem, quae primum in Quantitate est Symptoma, in Triangu lo, rectaque Linea nobis comparata sit, hoc primum, quod proposui mus Theorema ipsam in illis tradit. quomodo nanque qui prius Triam gula non constituit, ortumque ipsorum non comparauit de ijs, quae per se ipsis accidunt, &de Angulorum, ac Laterum, quae in ipsis sunt aequalitate erat docturus? Quomodo autem Latera Lateribus, re ctasque Lineas alijs rectis Lineis aequales accepit, quippe qui hoc minimè problematicè pertractauit, nec machinatus est, aequalium inquam Rectarum inuentionem? dicatur enim si contingeret antequam illa fiant, quòd si duo Triangula hoc aliquid habuerint Symptoma, hoc etiam prorsus habebunt. non ne igitur facile penitus est1 ipsi occurrere, quòd neque omnino scimus si Triangulum constitui potest? Subinde autem inferatur, quòd si etiam duo Triangula duo Latera duobus Lateribus aequalia habuerint. non ne aliquis aduersus hoc quoque dubitet vtrùm nec possibile sit rectas Lineas sibi inuicem ęqua les esse? &potissimùm in Geometricis Formis, in quibus non prorsus inaequalitate existente, aequalitas etiam est. addiscemus enim quòd Cornicularis Acuto semper inęqualis est, &nunquam ęqualis, &Semicircularis similiter, transitusque à Maiori ad Minus non omnine per Aequale fit. Haec igitur Elementorum institutor prius auferens, &Triangulorum constitutionem (tribus enim formis commune est &ęqualium Rectarum ortus tradidit, hosque duplices. nam alteram quidem, omnino non existentem producit: alteram verò, ab Inęquali per ablationem acquirit. hisque non immeritò Theorema subdit, per quod ostenditur quomodo Triangula, quae duo Latera duobus Lateribus alterum alteri aequalia, &Angulum Angulo aequalem ab aequalibus Lateribus comprehensum habent: Basim quoque Basi, &Aream Areae, reliquosque Angulos reliquis Angulis aequales habere apparent. tria enim sunt, quae in his Triangulis ostenduntur: duc verò, quae dantur. Data est itaque duorum Laterum aequalitas, vel ęqualia duo Latera (&manifestum quòd Ratione data est) &An guli, qui ab aequalibus Lateribus continetur ad Angulum aequalitas quęruntur autem tria, Basis ad Basim ęqualitas, Trianguli ad Trian gulum, reliquorumque Angulorum ad reliquos Angulos. Quoniam autem fieri poterat vt duo quidem Latera duobus Lateribus haberent Aequalitas primum in quantita te est Sym ptoma. †Ipsi occurrere? neque. n. omnino sci mus an Tria gulum consti tutum sit. Vide 16. Propone, tertii Elementorum. Datum hu ius Theorematis. Quęsitum n Theo rematis. Idem infe rius in lib 4. in com proponis com. proponis 47 Pulchrum. Documen tum. Basis Tria guli qui Dupler Trianguli Basis. Quo Trii gulum Tri. gulo ęqua le sit Arca Trii guli quid Ambitus Triaguli quid.