Latin
135
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 135
Unproofread scanNot analysed yet
Duobus enim Aequicruribus Triangulis existentibus, quorum vtrunque aequalia Latera quinque Vnitatum habeat, Basium autem alteram quidem Octo, alteram verò Sex. horum sanè qui Geometriae quide ignarus est majus dixerit illud, quod Basim octo Vnitatum habet. totus enim Ambitus Octodecim erit. Geometricus autem vir dixe rit quidem quòd vtriusque Area Duodecim est, haecque demonstra bit Perpendicularem in vtroque Triangulo à Vertice ducens, hanc que cum altera parte Segmentorum Basis multiplicans. Euenit autem (vt dixi) Ambitibus etiam aequalibus existentibus Spatia inaequalia esse. &quidam olim suos participes in agrorum diuisionibus fraude deceperunt, quippe qui propter aequalitatem iuxta Ambitum, maiorem agrum sumpsere. Basis verò Basi aequalis esse dicitur, omninoque recta Linea alij rectae Lineae ęqualis est, cùm ipsarum Extrema coniuncta totam toti congruere fecerint. nam omnis recta Linea, omni rectae Lineae congruit: aequales autem, iuxta etiam Extrema sibi in uicem congruunt. Angulus autem Rectilineus Angulo Rectilineo aequalis esse dicitur cùm vno alterum comprehendentium Laterum supra vnum alterius posito, reliquum etiam reliquo congruit: cùm autem reliquum extra reliquum cadit, maior Angulus est, cuius Latus exttà cecidit: cùm verò intrà, minor. nam ibi quidem alterum continet, hîc verò continetur ab ipso. Angulorum autem aequalitatem sumemus iuxta conuenientiam Laterum in Rectilineis, in caeterisque omnibus, qui eiusdem sunt speciei, vt in Lunularibus, in Systroidibus, Pulchra considera. tio. Vide et in lib. 4. in com ponnis 37. Quo recta! inea alii recta lineae aequalis dicatur Quo re ctilineus Angul’ re ctilineo Angulo di catur ęqua lis. Quo Lat. ra dicantu Angulos subten dere Documè. ti finis T pręassumantur.