Latin
134
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 134
Unproofread scanNot analysed yet
rent aequalia, Theoremaque verum non esse, eò quòd alterum alteri aequale non est, sed vtraque simul, propterea in Datis addidit Latera ęqualia esse, non simpliciter, sed alterum alteri. Si enim contingeret alterum quidem Triangulorum vnum quidem Latus trium Vnitatum habere, aliud verò quatuor: reliquum autem, vnum quidem quinque, aliud verò duarum, Angulo ab his comprehenso Recto existente, essent quidem duo Latera simul, duobus aequalia (Septem enim &hęc, &illa) non tamen Triangulum Triangulo ęquale ostenderetur. alterius enim Area est Sex, alterius verò, Quinque. &huius rei causa est, quoniam non etiam alterum alteri existit ęquale. Multi itaque in quibusdam agrorum diuisionibus hoc non obseruantes cùm maiorem agrum sumpsissent, iusti existimati fuere, perinde ac si aequalem suscepissent. quoniam vtraque simul vnum agrum comprehendentia Latera vtrisque simul alterum continentibus Lateribus aequalia erant. Operępretium est igitur alterum quoque alteri ęquale suscipere. &vbicunque Elementorum institutor hoc adic. cerit, adnotari, quoniam ab re hoc addit. si quidem de datorum quoque ęqualium Angulorum aequalitate verba faciens, addidit particulam Tab ęqualibus Lateribus comprehensum) ne indeterminatè Loquendo, aliquem sumamus eorum, qui ad Basim sunt Angulorum. Quinetiam Basim quoque in Triangulis nullo quidem Latere antea nominato Latus, quod è regione ante oculos iacet: duobus autem iam pręacceptis necessario reliquum Basim esse supponendum est. Quapropter hîc quoque Elementorum institutor cùm duo Latera duobus Lateribus aequalia praesumpsisset, reliqua, Triangulorum Bases appellauit. Triangulum autem Triangulo tunc aequale dicitur, cùm ipsorum Area aequalis fuerit. nam fieri potest Ambitibus aequalibus existentibus, propter Angulorum inaequalitatem Areas etiam inaequales esse. Aream autem voco, Spatium ipsum, quod à Trianguli Lateribus intercipitur: quemadmodum sanè Ambitum etiam, Lineam ex tribus Triangularibus Lateribus compositam. Diuersum igitur est vtrunque, &oportet equidem propter Ambituum iuxta vnumquodque Latus aequalitatem, Angulos etiam aequales esse, si &Area Areae debet esse aequalis. Accidit autem in quibusdam Triangulis Areis quoque aequalibus existentibus, Ambitus esse inaequales: Ambitibusque aequalibus existentibus Areas inaequales esse.