Latin
168
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 168
Unproofread scanNot analysed yet
Solùm igitur dictum hoc, duobus rectis aequales esse, inaequales significat. in his enim solùm verificatur, in aequalibus verò, minimè. Et hoc Elementorum quoque institutor duobus rectis ex aduerso diuidit. cùm . n. ipsum per se ipsum dicitur, inaequales vtrobique Angulos significandi vim habet. Possumus autem per haec quoque conspicere quòd aequalitas mensura, atque terminus inaequalitatis est. quanuis . n. Obtusi, Acutique Anguli accretio, atque decretio indeterminata, infinitaque sit, à Recto tamen finem, terminumque suscipere dicitur, &vterque quidem seorsum à similitudine ad illum recedit: ambo verò iuxta vnicam vnionem ad illius terminum reducuntur. Quoniam autem ad Recti simplicitatem ęquiparari minimè possunt, ipso duplicato aequalitatem recipiunt, exemplum infinitatis ipsorum Binarius existens, cùm per se infinitus sit. Et hoc manifestam progressionis prim ariarum causarum, iuxtaque vnum terminum eodem semper modo circa generationis infinitatem consistentium imaginem afferre videtur. nam quomodo aliter generatio, quae ipso Magis &Minus participat, indefiniteque fertur intellectilibus congruit, quod ammodoque ipsis adaequatur, nisi per participationem dum fęcundis potentijs ipsa progrediuntur, seseque tantùm multiplicant? quae enim in sua simplicitate, impartibilitateque manent, omnino à generabilibus separata sunt. Tot à praesenti quoque Theoremate ad vniuersorum cognitionem assumenda sunt. Si ad aliquam rectam Lancam, adeiqidigitu duę rectae Lneae consequenter, non ad eaidem partes positę, ens, qu deinceos sunt Angulos danoas rectis equales fecerint, ipsę rectae Lineae in directam liorinuicem erunt. PRaesens Theorema pręostensi Conuersum est. semper enim Conuersa Praecedentibus Theorematibus consequentia sunt. Cùm itaque illud Rectam super Rectam constituisset, &Angulos, qui deinceps sunt aut duos rectos, aut duobus rectis aequales eam efficere ostendisset, hoc accipit quidem ad aliquam Rectam duos, qui efficiuntur Rectos, ostendit autem quòd vna Recta est, quae hos efficit ad iam dictam re ctam Lineam. Quod igitur in illo datum fuit, in hoc quaeritur, per Deductionemque ad impossibile ostenditur. hoc modo. n. Conuersa Theorematum ostendi debent, in Problematibus verò Praecipua quoque Demonstrationes suscipere. Possumus autem in hoc quoque summam, eximiamque orationis scientiam gignentis diligentiam aspitere.