Latin
169
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 169
Unproofread scanNot analysed yet
nam primò quidem cùm dixisset, si ad aliquam rectam Linea addit! ad eiusque Signum) quid . n. si duobus rectę Lineae Extremi existentibus, altera quidem ab altero, altera verò à reliquo ducta esset duobusque rectis aequales ad rectam Lineam Angulos fecissent, potuissentne propterea in directum esse? &quomodo quae à diuersis rectae Lineae Signis eductae sunt? Idcirco igitur hoc quoque adiecit I ad eiusque Signum) cùm vtrasque in eodem Signo iacere velit. Secundò verò, quoniam fieri poterat vt quae ducuntur rectae Lineae ad idem essent Signum, &non Consequenter (infinitas siquidem rectas Lineas ad vnum Signum accipere possumus) adiecit particulamt duae rectae Lineae consequenter) Tertiò autem, quoniam hoc verbumconsequenter) tum ad easdem partes, tum vtrobique consideratur: Lincas autem quę ad easdem partes consequenter sunt, in directum sibi inuicem esse impossibile, hoc quidem explicuit, nobis autem considerandi ansam praebuit, quòd rectae Lineae, quae consequenter sunt, vtro bique positione sunt accipiendae. hae siquidem in directum etiam esse ostendi poterunt. Sint ad rectam Lineam ab, ad eiusque Signum b, ad easdem partes duae rectae Lineae be, bd hae itaque consequenter quidem ad inuicem sunt. nulla enim alia recta Linea inter ipsas est. haec autem deinceps sunt, inter quae nullum est simile. etenim columnas hasce consequenter esse dicimus, inter quas nulla alia est columna. quanuis . n. Aer omnino me dius sit, nil tamen eiusdem generis in medio est. Quoniam itaque ad easdem partes iacent, in directum minimè sunt, licet duos 3iv etiam Angulos faciant duobus rectis ęqua les, Angulos nempe, qui ad1 Lineam a b sunt. nihil enim impedit Angulum quidem a bd vnum rectum, tertiamque recti partem in se continere: Angulum verò abe duas reliquas Tertias esse. Conuersi Theoremata per Deducti nè ad impossibile vt plurimum debent ostendi, problemata verò per praecipua De monem, cuius causi ide inferius in con Proponis Primò Secundò. Tertiò. Vide Desi nitionem hac apud Praclum in lib. de mo †Signum b sunt.