Latin
172
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 172
Unproofread scanNot analysed yet
ius Theorematis iuentor re ferente Eu demo. Et clides verò primus hoc demon strauit. Conuersum huius The orematis. Demo Con uersi praesentis The orematis. Quoniam itaque ad quandam rectam Lineam bc, ad eiusque Signum c duae rectae Lineae consequenter ed, ce non ad easdem partes positae Angulos Deinceps duobus rectis aequales efficiunt, in directum sibi inuicem sunt rectae Lincae ed, ce. Conuersum igitur praesenti Theoremati ostensum est. Videtur autem Geometra hoc praetermisisse, quoniam facile est iuxta eandem viam per Deductionem ad impossibile hoc quoque ostendere, iuxta quam quartum decimum ostendimus. ijsdem . n. suppositis, dico quòd recta Linea cd, rectae Lineae ce in directum est. si . n. non est, sumatur ipsi ed in directum recta Linea cf. Quoniam itaque duae rectae Lineae se inuicem secant a b, &df, Angulos ad verticem aequales efficiunt. Anguli igitur a cd, bef aequales sunt. Erant autem ac d, bcè quoque Anguli ęquales. Angulus ergob ce, Angulo be faequalis est, maior minori, quod fieri non potest. Nulla igitur alia recta Linea praeter ipsam Cd, ipsi ce in directum erit. Ipsae ergo ed, ce rectae Lineae in directum ad inuicem sunt, Angulis ad verticem aequalibus suppositis. Cùm itaque eadem sit Demonstratio, quae in quarto decimo quoque Theoremate praeassumpta fuit, quomodo superuacaneum non esset hanc afferre Conuersionem? Exercitationis autem gratia, tum per Deductionem ad impossibile, tum per viam ostendentem nos ipsum probauimus. Videtur autem hoc quintum decimum Theorema partium similitudini rectarum Linearum, in extremitatibusque situi confidere. quoniam sic se habentes Lineas, &se inuicem secantes, similes ad se inuicem vtrinque inclinationes, ad ipsasque habere necesse est. Circunferentiae siquidem, omninoque non rectae Lineae se inuicem secantes, Angulos ad verti cem haud necessariò aequales faciunt, sed interdum quidem aequales, interdum verò inaequales. si . n. duo aequales Circuli per Centra se inuicem secuerint, aut etiam non per Centra, Lunulares Angulos ad verticem existentes, aequales efficiunt: verùm non etiam reliquos, vtrinque cauum scilicet, atque vtrinque conuexum, sed alterum maiorem. In rectis autem Lineis Situs in extremitatibus aequalem alterius segmentorum ad alterius segmenta distantiam efficit.