Latin
173
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 173
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his porrò manifestum est, quod si duae rectę Lineę se inuicem secuerint, quatuor Augulos quatuor rectis ęquales faciunt ONMNCEE, VNum quid Geometricorum nominum Corollarium est. hoc autem duplex quidpiam significat. vocant . n. Corollaria quaecunque etiam Theoremata vnà cum aliorum Demonstrationibus probantur, veluti Lucra inexpectata, atque emolumenta quaerentium existentia: &quaecunque quęruntur quidem, inuentione autem indigent, &neque generationis solae causa quaeruntur, neque simplicis contemplationis. nam quòd quidem Aequicrurium qui ad Basim sunt Anguli aequales sunt, contemplari oportet, existentiumque rerum huiuscemodi cognitio est. Angulum autem bifariam secare, vel Triangulum constituere, vel re ctam Lineam aequalem abscindere, vel ponere, hęc omnia vt aliquid fiat postulant. Dati verò Circuli Centrum reperire, vel duabus Magnitudinibus commensurabilibus datis, maximam ipsarum communem mensuram inuenire, vel quaecunque id genus alia, quodammodo inter Problemata, atque Theoremata sunt. neque . n. Quaesitorum ortus in his, neque sola contemplatio, sed inuentio est. opus est siquidem Quaesitum in conspectu, &prae oculis ponere. talia igitur sunt quae cunque etiam Corollaria Euclides scripsit, quippe qui libros Corolla riorum construxit. verùm de huiuscemodi quidem Corollarijs dicere praetermittatur. Quae autem in Elementari institutione sunt Corollaria, simul quidem cùm aliorum Demonstrationibus apparent, ipsa verò non pręcipuè quaeruntur, veluti id, quod in praesentia proponitur. nam quaerebatur quidem si duabus rectis Lineis se inuicem secantibus, Anguli ad verticem ęquales sunt. Dum autem hoc ostendebatur simul etiam demonstratum est, quòd quatuor qui fiunt Anguli quatuor sunt rectis aequales. Cùm . n. dicebamus sint duae rectę Lineę ab, cd se inuicem in Signo e secantes. quoniam igitur ipsa a e super ipsam ed stetit, Deinceps AnCorollarium. Comm. 20. Duplex Corollarium. iden in comm. 1 hutus lib. Primum teitii. Tertium decimi. Euclides libros Co rollariorum construxit. Corolla r2i. Vide Var ronem i lib. de lin gua latio Corolla riorum Di uisio. Primò. Secundi Tertiò. Documen tum. Admirab le Pytha goricun