Latin
181
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 181
Unproofread scanNot analysed yet
sit . n. de ęqualis ipsi a b, &producatur a b ad Signum e, ponaturque be aequalis ipsi da. tota igitur ac, toti ac aequalis est. connectatur ec. Quoniam itaque a e, ipsi ac aequalis est, Angulus quoque a eę, Angulo ac e, per quintum aequalis est. Angulus igitur a ec maior est Angulo a cb. Est autem Angulus etiam a be maior Angulo a e c. Trianguli siquidem cbe vnu Latus productum fuit, ipsum scilicet be, &sic Angulus a be externus cùm sit, interno, ex oppositoque iacenti maior est. Multò maior igitur est Angulus ab e, Angulo acb, quod erat ostendendum. Geometricę quidem praesentis Theorematis ostensiones huiuscemodi sunt. Manifestum est autem quòd causa huiusce Symptomatis est, ipsius Lateris Angulum subtendentis iuxta Magnitudinem amplificatio vel diminutio. nam maior quidem existens, Angulum magis amplificat: minor autem euadens, illum quoque simul diminuit, magisque contrahit. Hoc autem euenit propter rectae Lineae in suis extremitatibus situm. ipsa enim in extremitatibus suis collocata, Angulorum quoque magnitudines iuxta sui ipsius accretionem, atque decretionem commutat. &haec dicimus in vno Triangulo, siquidem fieri potest vt idem Angulus à maiori, minorique recta Linea subtendatur: eademque recta Linea maiorem, atque minorem Angulum subtendat. Sit enim fortasse Triangulum aequicrus ab c, &sumatur in ipso a b Latere Signum d, &ipsi ad, aequalis auferatur a e, connectaturque de. Angulum igitur, qui ad a Signum est rectae Lineae de, be subtendunt quarum altera quidem maior est, altera verò minor. infinitasque eodem eodem modo Angulum a subtendentes maiores, atque minores rectas Lineas accipere possumus. Sit rursus a b e Aequicrus, sitque be minor ipsis ba, &ac, constituaturque super bc. Triangulum aequilaterum b ed, &connectatur ad, &producatur ad Signum e. Quoniam itaque Trianguli ab d, Angulus bde ex ternus est, maior est Angulo bad. Similiter Angulus cde maior est Angulocad. Totus ergo b de maior est toto bac, eademque recta Linea ambos subtendit, maiorem nempe Angulum, atque minorem.