Latin
182
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 182
Unproofread scanNot analysed yet
Ostensum autem est, quòd etiam eundem Angulum maiores, minoresque rectae Lineae subtendunt. Verùm in vno, eodemque Triangulo vna recta Linea vnum subtendit Angulum; &maior quidem semper maiorem, minor verò minorem, causamque contemplati sumus. Omnis Trianguli sub maiori Angulo majus Latus subtendit. HOc praecedenti Theoremati conuersum est. &est simplex in vtroque tum Datum, tum Quaesitum. &quod quidem illic Conclusio, hîc Suppositio: quod verò illic Suppositio, huiusce Conclusio est Praecessit autem illud, quoniam daram habet Laterum inaequalitatem sequitur verò hoc, quoniam Angulos inaequales supponit. videntur enim Latera quidem rectilineas Figuras continere, Anguli autem, contineri. &Demonstrationis modus in illo quidem ostendens est, in hoc verò, per Deductionem ad impossibile Propositum concludens. Geometra itaque diuidendo ratiocinatur id, quod fieri non potest. Angulis . n. inaequalibus existentibus, dico (inquit ipse) quòd Latera quoque inaequales Angulos subtendentia, inaequalia sunt. &majus maiorem datum Angulum subtendit. si . n. quę maiorem sub tendit Angulum maior non est, aut aequalis est, aut minor.