Latin
LUSUIC
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 188
Unproofread scanNot analysed yet
Maior est igitur ad, ipsa ab. Auferatur ab ipsa ad, aequalis ipsi ab, quae sit de, &diuidatur e a bifariam in Signo f, &connectatur fe. Quoniam igitur a fe, Triangulum est, ipsae af, se maiores sunt ipsa ac. Verùm a f aequalis est ipsi fe Rectae Lineae igitur se, se, ipsa ac maiores sunt. Acqualis autem est de, ipsi ab. Rectae Lineae igitur se, sd maiores sunt rectis Lineis a b, ac, &sunt intra Sit rursus Triangulum aequicrus ab e Basim be vtroque ęqualium I. CETI Laterum maiorem habens, abscindaturque ab ipsa be, aequalis ipsi ab, quae sit bd, &connectatur a d, sumaturque in ipsa a d quodcunque Signum, sitque illud e, &connectatur ce. Quoniam itaque a b, ipsi bd aequalis est, Angulus quoque b ad, Angulobda aequalis est. &quoniam Trianguli ede Angulus bda externus est, maior est interno, &ex opposito iacenti, ipso nempe dec. Quamobrem Angulus quoque bad, Angulod ec maior est. Multò maior est igitur Angulus bac, Angulo dec, &continetur hac quidem ab externis, dee verò ab internis. Intra Triangulum igitur rectae Lineaede, ec minorem Angulum comprehendentes Angulo ab externis comprehenso constitutae sunt, Propositumque ostensum est, nobis expositorum Parallelis non vtentibus. Necessarium est igitur rectas quae constituuntur Lineas à Basis Extremis incipere. quae enim super aliqua ipsius parte constituuntur &maiores aliquando externis ostenduntur, &minorem Angulum comprehendentes. Cùm autem hoc modo ab Extremis incipiendo constituuntur, eorum etiam Triangulorum, quae Acidoidea vocantur species apparet, vnum hoc quoque corum, quę in Geometria admirabilia sunt, Triangulum nempe Quadrilaterum reperire. Exempli gratia, Triangulum a bc. nam à quatuor quidem Lateribus ba, ac, ce, e b continetur: tres verò Angulos habet vnum quidem qui ad b, alterum autem qui ad a, reliquum verò qui ad c Signum est. Quadrilaterum ergo Triangulum est praesens Figura.