Latin
LUSUIC
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 189
Unproofread scanNot analysed yet
Ex tribus rectis Lineis, quae sunt tribus datis rectis Lineis ae Proposiquales, Triangulum construere. Oportet autem duas retio 22. liqua esse maiores quomodocunque assumptas. Prob. 8. AD Problemata iterum transiuimus, &iubet Euclides tribus pro- Com. 2 positis rectis Lineis, quarum duae reliqua sint maiores, Triangulum ex Lateribus, quę sint datis rectis Lineis aequalia construere. quippe qui hoc quidem primùm cognouit, quòd fieri non potest vt ex ijsdem illis, quae dictam positionem iam acceperunt, Triangulum construa tur: ex ijs autem, quae ipsi aequales sunt fieri potest. Deinde, quòd oportet rectas Lineas Triangulum completuras, duas reliqua maiores esse. omnis enim Trianguli duo Latera reliquo sunt maiora, quomodocunque assumpta, quemadmodum ostensum fuit. hacque de In 20. Pro causa adiecit, quòd vtique necessarium est primis etiam rectis Lineis positione; existentibus, ex tribus, quae ipsis aequales sunt, Triangulum construe re: opus esse verò duas reliqua maiores esse, quomodocunque assumantur, vel non erit Triangulum ex tribus, quę ipsis aequales sunt rectis Lineis. Ad haec autem Instantias quoque omnes destruxit, quae aduersus Constructionem feruntur, quaeque per hanc solam additio nem dissolui possunt. Praesens ergo Problema ex Determinatis est, De Problematib non autem ex Indeterminatis. etenim Problematum, quemadmodum Determi& Theorematum, alia quidem Indeterminata sunt, alia verò deternatis, Ind termina minata. si enim hoc modo simpliciter dixerimus, ex tribus rectis Li tis, Possibilibus, &neis, quae tribus datis rectis Lineis aequales sunt, Triangulum construe Impossi. re, Problema Indeterminatum est, atque Impossibile. Si autem addibilibus vide superis in derimus, quarum duae reliqua sunt maiores, quomodocunque assumcom priptae, Determinatum est, atque Possibile. fit enim hoc quoque. Quemadmodum autem Thecrematum iuxta Verum, &Falsum fit diuisio, ita quoque Problematum iuxta Possibile enuntiatum, atque Impossibile. Quod autem Instantiae etiam, quae aduersus Constructionem feruntur, hinc dissoluuntur, didicerimus quidem paululum in ipsam inspicientes. Geometrę. n. verba sequemur. Sint tres rectę Lineae a, b, C, quarum duae quomodolibet assumptae reliqua sint maiores, Iussumque facere opus sit.