Latin
LUSUIC
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 197
Unproofread scanNot analysed yet
Parallela ergo est gl, ipsid e. Triangula igitur g de, Id e aequalia sunt. At Triangulum! de minus est Triangulo i de. Triangulum igitur gde Triangulo fde minus est. Aequale autem est Triangulum gde, Triangulo a bc. Triangulum ergo a b c, Triangulo fde minus est, ipsum nempe quod maiorem Angulum habet. Tertiò Sint minores duobus Rectis Anguli inęquales eademque construantur. Quoniam itaque Anguli e dg, gd k duobus sunt Rectis aequales communi ablato ed g, totus gd h minor quàm duplus est ipsius gdk. Sed duplus etiam ipsius qui ad g Signum est. Angulus igitur gd k, Angulo qui ad Signum g, maior est. Ponatur Angulo gd k, aequalis dgl, &coincidat glcum ipsa e fin Signo I, &con nectatur dI. Parallela igitur est gl, ipsi de. Aequalia ergo sibi inuicem sunt Triam gulagde, Ide. Verùm Triangulum quidem Id e majus est Triangulo fde: Triangulum verò gde aequale est Triangulo a bc. Triangulum ergo a bc, Triangulo d fe majus est. Ostensum est igitur Triangulum a bc, Triangulode f &aequale, &majus, &minus, Angulis qui sunt ad a, &d Signa aut duobus Rectis aequalibus, aut maioribus quàm duo Recti, aut minoribus existentibus. omnesque suppositiones fieri possunt. Quid enim si Angulus qui ad a Signum, vnus Rectus, Rectique dimidium esset: qui vero ad Signum d, Recti dimidium, non ne duo isti Anguli duobus Rectis aequales essent? Quid autem si qui ad Signum a, vnus Rectus, &Recti dimidium esset: qui verò ad Signum d, binae vnius Recti Tertię, non ne duobus Rectis essent maiores? Quid verò si qui ad Signum a, vnus Rectus, Rectique esset dimidium: qui autem ad Signum d, tertia Recti pars, non ne duobus essent Rectis minores, &semper Angulus a, Angulo desset maior? Omnes itaque hae Comparationes Parallelarum vsu nobis factae sunt. Necessariò igitur apud Elementorum institutorem non reperiuntur.