Latin
INCERTI AVTORIS SCHOLIVM
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 198
Unproofread scanNot analysed yet
INCERTI AVTORIS SCHOLIVM in vigesimum quartum Theorema Primi Libri Elementorum Euclidis. MEAM afferre sententiam operaepretium est, errauit Philosophus. nam fieri non potest vt super ipsa subtendente quę posterius protracta est recta Linea cadat, sed necessariò supra ipsam incidet, quemadmodum Elementorum quoque in stitutor vsus fuit, quod autem dicimus, hoc modo ostendemus. Sint duo Triangula aequicrura a be, de f, quae habeant duo Latera ba, ac duobus Lateribus e d, d fęqualia, &Angulus qui ad Signum a, Angulo qui ad Signum d sit maior. Ponendus est itaque Angulus ipsi aequalis qui sit e dg, &protractadg sit aequalis ipsi ed. Si autem ipsam eg connectere volumus, fieri non potest vt ea, quae connexa est, ipsi e fin directum sit. na si fieri potest sit in directum ipsi, hoc est super eadem recta Linea incidat ipsa eg, quemadmodum vsus esse videtur Proclus in secunda sua suppositione. Queniam itaque duo Triangula aequicrura esse supponuntur, aqualis vtique erit Angulus qui ad Signum e, Angulo qui ad Signum g. Caeterùm ipsi etiam dfeest aequalis. &Angulus igitur, qui ad Signum g, Angulod feęqualis est. quae enim eidem aequalia, &inter se sunt aequalia.