Latin
FRANCISCI BAROCII SCHOLIVM
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 200
Unproofread scanNot analysed yet
FRANCISCI BAROCII SCHOLIVM aduersus quoddam incerti Autoris Scholium in Vigesimum quartum Theorema Primi Lib. Elementorum Euclidis. CIMEA quoque afferenda est sententia errauit planè incertus quisquis sit Autor, non errauit autem Philosophus. nam sciendum est quòd ipsa Triangula, quae Elementorum institutor proponit aut aequicrura, aut Scalena erunt. ęquilatera enim esse non possunt, cùm inaequales quidem Anguli verticales, aequalia verò duo vnius Latera duobus alte rius Lateribus alterum alteri sint. erunt siquidem Anguli etiam ęquales, quod non supponitur. Si itaque Triangula aequicrura fuerint quemadmodum Elementorum quoque institutor ipsa accepit, necessariò supra subtendentem quae vltimò protracta est recta Linea incidet, vt incertus etiam Autor ostendit: Si verò Scalena, vt &Proclus ipsa suscepit, fieri potest vt quae vltimò protracta est recta Linea, tum super ipsa subtendente, tum supra ipsam, tum etiam infra ipsam cadat. &iuxta omnem positionem Theorema veritatem in se continet, vt apud Proclum ipsum quilibet videre potest. Immeritò igitur incertus Autor Proclum infestat. non enim in aequicruribus Triangulis, extrà, vel super ipsa subtendente vltimò protractam Proclus accepit, sed simpliciter enuntiauit. Cùm autem indeterminatè aliquid affirmamus, in quibus fieri potest ipsum intelligimus, non autem in quibus non potest fieri. Dicendum ergo pro incerto Autore quòd aut quasi ad rudes, ambitionis causa, quippe quòd tantum virum deceptum ostendat, aut exercitationis gratia, Animique excitationis eorum, qui ingenio valent, praesens scripsit Scholium, aut fortasse etiam hallucinatus est.