Latin
FRANCISCI BAROCII SCHOLIVM
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 201
Unproofread scanNot analysed yet
Scire autem operaepretium est quòd cùm ait incertus Autor in aequicruribus Triangulis postremò productam rectam Lineam supra subtendentem necessariò cadere, hoc verum est in ijs quidem aequicruribus, quae similiter aequicrura sunt, non autem in ijs, quae non sunt similiter aequicrura. etenim in non similiter aequicruribus fieri potest, vt quae vltimò producta est recta Linea, modò supra subtendentem, modò infra, modò super ipsa cadat. Sint enim duo Triangula ab c, d ef ęquicrura ita, vt Latus quidem a b ęquale sit Lateri be, &Latus ac, vtroque minus: Latus verò d faequale Lateri se, &Latus de, vtroque majus. &sit Latus a b aequale Lateri e d, &Latus a C, Lateri df. nec non Angulus bac, maior Angulo