Latin
FRANCISCI BAROCII SCHOLIVM
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 201-2
Unproofread scanNot analysed yet
edf. Ponatur autem Angulus e dg aequalis Angulo bac, &protrahatur ipsa dg, ponaturque aequalis ipsi ac, &conne ctatur ipsa eg. Dico quòd fieri potest vt ipsa eg, &supra ipsam ef, &infra ipsam, itemque super ipsa cadat. Centro enim Signo d, interuallo autem Linead f, Circulus describatur, quem aut tangie Linea e f, aut secat. Tangat primùm. Linea igitur dg in Circuli Circunferentiam cadet. &quoniam tota contingens extra Circulum cadit, necessariò ipsa eg supra ipsam ef cadet. Secet autem ipsa e f Circulum vt habetur in secunda nostra descriptione, &producatur in directum Linea ef, quousque Circulum iterum secet in h Signo. Quoniam itaque ipsa dg, ipsi df aequalis est, necessariò in Circuli Circunferentia cadit. Aut igitur inter fh Signa in Circunferentia cadit, aut in Signum h, aut vltra h Signum. At qui fieri non potest vt in Signùm h, aut vltra h Signum ipsa cadat. necessarium igitur est inter f, &h Signa ipsam cadere. Quòd autem neque in Signum h, neque vltra h Signum cadere potest, sic ostendemus. Cadat primùm in Signum h, vt ipsadh, &producatur ipsa hd in directum vsque ad Signum k, &connectatur Linea ke, quę tangat Circulum 2lg 3 ειινες. in Signo k. Quoniam igitur rii, 16 duae kd, de duabus e d, dhaequales sunt, Basis autem e h Basi e K est maior, Angulus sanè ed h, Angulo edk maior est. Verùm Angulus e d k maior est Angulo e hd.