Latin
FRANCISCI BAROCII SCHOLIVM
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 206
Unproofread scanNot analysed yet
Non immeritò igitur propter haec cùm Trilaterae etiam Figurae per illa principia constituantur, Finis quidem Ratio aequilaterum perfecit Triangulum, quod aequalitate tantùm &similitudine est praeditum, &iuxta omnia finitum semper, atque terminatum, idemque manens, &neque accretionem iuxta Angulos, neque decretionem, neque vllam iuxta Latera varietatem suscipiens: Infinitatis autem, scalenum, quod solius inęqualitatis, &dissimilitudinis est particeps, iuxtaque omnia indeternationem, &motum infinitum, &varietatem ostendit: vtriusque autem, quippe quae medium ipsarum tenet Centrum, mistaeque ex ambobus naturae est particeps, aequicrus, quod Finis simul, atque Infinitatis ostendendae vim habet. Quapropter Tri angula, quę praesens Vigesimum quartum Theorema proponit, ęquilatera esse non possunt (hoc siquidem inęqualitatem ostendit, illa at ab aequalitate vndique scatent) verum aut aequicrura, aut scalena. &si aequicrura, aut similiter. rursus ęquicrura, aut non similiter. &in scalenis magis varia est ipsius Constructio, quam in aequicruribus. in scalenis . n. quae postremò protracta est recta Linea &supra, &infra subtendentem, itemque super ipsa cadere potest: in aequicruribus autem necessariò supra ipsam cadit. in aequicruribus inquam, quae similiter aequicrura sunt. quae enim non sunt similiter aequicrura diuersitate, &varietate iuxta positionem magis participant, quàm ea, quae aequicrura similiter sunt. vnde etiam magis varia istorum, quàm illorum Constructio est. Iurè igitur in scalenis magis varia Constructio ipsa, &Demonstratio est, quàm in aequicruribus. Siquidem scalena quidem varietate, &diuersitate, simpliciterque deteriori serie magis quàm aequicrura participant: aequicrura verò Infiniti naturae sunt magis cognata. Propterea sanè diuinis etiam Animis tanquam inferiorum omnium mensuris, &simplicitate, &aequalitate, identitateque praeditis aequilaterum quidem Triangulum Pythagorei assimilant: aequicrus autem secundis generibus materialem naturam dirigentibus, quippe quae mensura quidem abundant, inaequalitatem verò, materialemque immoderationem iuxta suas extremitates attingunt, aequicrururium siquidem duo quidem Latera, &duo Anguli ęquales sunt Basis autem, Verticalisque Angulus inaequalis: Scalenum verò vitis partibilibus, quę vndequaque immoderatione, &inęqualitate, omnisque generis diuersitate, &varietate refertae sunt. Verùm de his quidem hactenus. Corollarium ex Scholio.