Latin
FRANCISCI BAROCII SCHOLIVM
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 207
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his porrò manifestum est quòd in Triangulis non similiter ęquicruribus cùm quidem Angulus Verticalis vnius duplus fuerit Anguli Verticalis alterius, necessariò quę vltimò protracta est recta Linea, super subtendente recta Linea cadit: cùm autem maior quàm duplus, infra ipsam: cùm verò minor, supra. Opus est autem quando super ipsa cadit, vt Triangulum, quod maiorem Angulum habet, vtrunque eorum, qui ad Basim sunt Angulorum reliqui duplum habeat.