Latin
SEQVVNTVR PROCLI
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 207-2
Unproofread scanNot analysed yet
SEQVVNTVR PROCLI Commentarij Si duo Triangula duo Latera duobus Lateribus alterum alteri aequalia habuerint, Basim verò Basi maiorem: Angulum quoque ab aequalibus rectis Lineis contentum Angulo maiorem habebunt. PSTS ETTETID PRęsens Theorema Octauo quidem oppositum est, pręcedenti ve rò conuersum. iuxta coniugationem enim Elementorum institutor de Angulorum, Basiumque aequalitate, atque inaequalitate Theoremata protulit, in vnaquaque coniugationum alia quidem Pręcedentia, alia verò Conuersa accipiens. &in Praecedentibus quidem, directis ostensionibus: in Conuersis verò, ad impossibile Deductionibus vtens. Hoc modo autem in vno etiam quolibet Triangulo fecit, interdum quidem ęqualitati Laterum, quę in ipso sunt, eorum, qui ab ipsis subtenduntur Angulorum aequalitatem consequentem esse ostendens: interdum verò inaequalitati inaequalitatem. Rursusque è conuerso, Angulorum quidem aequalitati Laterum aequalitatem, inaequalitati verò inaequalitatem esse consequentem affirmans. Verùm ad Propositum venientes, quomodo quidem Geometra ostendit manifestum cùm sit, ex Libris legere ijs, qui discendi tenentur desiderio dimittemus. Quas autem alij etiam eiusdem afferunt Demonstrationes breuiter enarrabimus. &primùm illam, quam Menelaus Alexandrinus inuenit, &tradidit. Sint duo Triangula ab c, de fduo Latera a b, ac duobus Lateribus de, d faequalia habentia alterum alteri, Basimque be, Basi e fmaiorem. Dico quòd Angulus, qui ad a Signum, Angulo, qui ad d Signum, maior est. abscindatur enim à Basi be, Basi es aequalis, quae sit bg, &constituatur ad b Signum Angulo de f, ęqualis Angulus gbh, &ponatur bh ipsi de aequalis, &connectatur hg, &producatur vsque ad KSignum, connectaturque ah.