Latin
TERTII LIBRI FINIS
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 213
Unproofread scanNot analysed yet
Elementari institutione dici poterant ex iam dictis didicimus. De Quadrilateris autem Figuris deinceps Euclides enarrat, praecipuè quidem de Parallelogrammis nos edocens, simul verò cum horum contemplatione de Trapezijs quoque doctrinam afferens In con 18. diuiditur enim (vt alicubi prius etiam in Suppositionibus diximus Libri 2. Quadrilaterum in Parallelogrammum, &Trapezium: &Parallelogrammum in alias quasdam species, Trapeziumque similiter. Verùm quoniam Parallelogrammum quidem propter aequalitatis participationem ordinatum est, Trapezium verò non eundem, neque similem ordinem habet, non immeritò praecipuè quidem de Paralle. logrammis ipsi est sermo, vnà autem cum his Trapezium quoque con templatur. ex Parallelogrammorum enim sectione, Trapeziorum Inferius i Ortus apparebit, vt procedentibus nobis manifestum erit. Quonian Propoóne autem rursus fieri non potest vt aliquid de Parallelogrammorum constitutione, vel aequalitate dicatur absque Parallelarum consideratione (nam vt etiam ex nomine fit manifestum, Parallelogrammum illud est, quod à Parallelis ex opposito iacentibus rectis Lineis circunscribitur) necessariò hinc à Parallelis doctrinae sumit initium, paululum autem ab his progressus, Parallelogrammorum doctrinam ingreditur vno medio vsus Theoremate inter harum, illorumque Elementarem institutionem. quippe quod videtur quidem Symptoma quoddam, quod Parallelis inest contemplari: primum autem Parallelogrammi Ortum tradit. tale enim est quod ait, Rectae Lineae, quae ę- Propo33. quales, &Parallelas rectas Lineas ad partes easdem coniungunt, ipsę quoque aequales, &Parallelae sunt. nam in hoc quidem TheoremaIBER te quoddam ęqualibus, Parallelisque rectis Lineis Accidens consideratur: ex connexione autem Parallelogrammum apparet, quod Latera ex opposito iacentia, Parallelaque habet. Quod igitur Parallelarum sermo necessariò praeassumptus fuit, ex his manifestum est. Tria autem assumenda sunt, quae Parallelis per se insunt, &ipsas per se exprimunt, ipsisque conuertuntur, non solùm tria simul, sed vnumquodque etiam seorsum ab alijs sumptum.