Latin
TERTII LIBRI FINIS
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 214
Unproofread scanNot analysed yet
Quorum vnum quidem est, Recta Linea Parallelas secante, Alternos Angulos aequales esse: alterum autem, Recta Linea Parallelas secante, internos Angulos duobus Rectis esse aequales: reliquum verò, Recta Linea Parallelas secante, externum Angulum interno, ex oppositoque iacenti aequalem esse. sufficiens enim est quodlibet horum Symptomatum demonstratum, rectas Lineas Parallelas affirmare. Hoc modo autem cęteri quoque Mathematici de Lintis disserere consueuerunt, vniuscuiusque speciei Symptoma tradentes. Apollonius nanque in qualibet Conicarum Linearum quid Symptoma sit ostendit, &Nicomedes in Conchoidibus, &Hippias in Quadrantibus, Perseusque in Spiricis. nam post ipsarum ortum quod ipsis per se, &secundum quod ipsum inest, assumptum, constitutam nobis formam à cunctis alijs distinguit. Eodem modo igitur Elementorum quoque institutor Parallelarum Symptomata primùm inuestigat.